Capitulum Primum

Pass the mouse over the underlined words to know their meaning.

Alypia puella annorum sedecim est. Ea cum familia sua vivit: eius parentes Silius et Violentilla sunt, ambo Romae oriundi. Iis popina est.

Praeterea, Alypia maiorem fratem habet, Pupium. Pupius strenuus miles est sed tam piger est ut, inter delectum semper se abdat et bibens in tabernis tempus agit.

Alypiae luscinia parva, Calliope, est. Ea aviculam suam amat et cotidie diligenter eam cibat. Opportune, Calliope in cavea non vivit: ea libere volat in silvis et, si esurit, domum redit.

Alypia sedula discipula est: eius scholae magistri Epictetus, Florus et Lunaria sunt.
Magister Epictetus Graecus est. Is philosophiam docet sed, cum senex sit, saepe discipuli eum fatigant. Magister Florus Romanus est. Is multos libros et carmina scripsit et historiam, grammaticam et rhetoricam in Alypiae schola docet. De vita magistrae Lunariae nihil scimus. Sane, ea in schola celebris mathematici Nicomachi, paucis annis ante mortui, discipula fuit. Ea mathematicam et astronomiam docet.

Alypia duos amicos, suos scholasticorum socios, habet: Nipium et Chloen. Cum eis schola iucunda est et quotiens ea finit, simul excursiones instruunt aut Alypiae parentes in popina adiuvant. Postquam eam compleverint, ad Romam proficiscentur.

Sed… ubi vivit Alypia?

 

Capitulum Secundum

Pass the mouse over the underlined words to know their meaning.

Alypiae patria Gerasa est, urbs insignis provinciae Romanae Syriae. Syria condita est anno 64 a.C.n. a Gnaeo Pompeio Magno, cum ultimus rex Antiochus XIII deponeretur. Cum sit provincia magna et copiosa et ad finem cum regno Persarum sita sit, Syria multis legionibus defenditur et per legatos imperiales administratur.

Hodie Gerasae sol lucet. Discipuli in schola sunt, Silius et Violentilla popinam tergent et, etiamsi friget, Calliope cantans totam per urbem volat. Pupius alios iuvenes adiuvat ut ei arci triumphalis aedificationem compleant. Is acanthi foliorum serta in columnarum basi insculpit. Namque, hodie Gerasae dies proprius est: imperator Hadrianus ad urbem perveniet et eius honoris causa iussum est arcum triumphalem erigi. Arcus Hadriani prope circum est, ubi ludi circenses et cetera certamina cotidie eveniunt.

Alypia et Chloe et Nipius a magistribus suis electi sunt ut naturam urbis monstrarent et eius monumenta describerent.

Eos proludentes audimus…

“Hic, prope meridianam portam, in Gerasae formae ovatae foro sumus. Hoc forum quinquaginta sex columnas habet et calcareis lapidibus stratum est.” Nipius dicit.

Deinde Chloe continuat: “Praeter oculos tuos, Imperator, vides spatium ubi templum Iovis aedificabitur. Primo vere pueri et puellae mala Punica serent ut arboribus consita via forum templi coniungens fiet“.

“Omnes dicunt theatrum nostrum aedificium singulare esse, praesertim cum eius pulpitum ab illustribus artificibus decoratum sit. Aedificatum est ferme abhinc quadraginta annos et hic histriones, saltatores et mimi comoedias, tragoedias, fabulas et ludos scaenicos agunt. Si in verticem ascendimus, fieri potest ut urbem totam videamus. Optime auditur!” Alypia subridens dicit.

Capitulum Tertium

Pass the mouse over the underlined words to know their meaning.

Cum ventulus est, Alypia et Calliope in silva ambulare amant.
Hodie dies opportunus est: Alypia pedem portam effert et ad silvam contendit. Calliope, volans, eam antecedit. Cum extra moenia advenerint, silvae viam ingrediuntur.

Repente, dum inter arbores ambulant, evenit ut fletus audiant. “Chloes vox est!” Alypia dicit. Calliope alas movet: assensus signum est. Statim, puella et luscinia unde vox venit intellegere conantur. Calliope totam per silvam volat et Alypia quoquoversum currit.

Fieri potest ut Chloe sit?” Alypia os convertit. “Chloe! Chloe! Ubi tu es?” puella clamat.
Aliquando Alypia audit Calliopen cantare. Luscinia parva Chloen invenit. Alypia, sequens Calliopes cantus, ad Cupidinis fontem pervenit. Chloe illic est, apud fontem sedens.

Modo restat ut fleam” Chloe dicit, singultans. “Quid evenit?” Alypia quaerit.

Odi et amo, quare id faciam, fortasse requiris.
Nescio, sed fieri sentio et excrucior” amica respondit.

“Chloe, cur Catulli versus declamas? Mater mea mihi dixit illos versus amaros esse”.

Interea, Calliope in fontis liquore effigiem suam spectat.

“Alypia, amica mea, perdita sum. Evenit ut puerum amam. Nomen nescio sed cotidie apud forum eum video”.

Gaudeo te puerum amare et puto te quoque gaudere debere! Eia, tempus est ut subrideas”.

“Alypia, amor melus est. Sed cum amarus tam dulcis est et ego parata non sum. Namque, cum illum puerum dulce ridentem specto, mihi omnes sensus eripiuntur. Lingua torpet, tenuis flamma sub artus demanat et aures, sonitu suopte, tintinant. Lumina mea gemina nocte teguntur“.

Video. Catullus et Sappho sic amorem explicaverunt”.

“Praeterea, heri, in popina tua illum puerum cum puella vidi. Illa mihi par esse deae videbatur, dum, sedens adversus eum, eum spectat et audit.

Vero, illum puerum amas ita ut, si fas est, tu mihi superare divos videaris”.

Ego excrucior et tu iocaris, Alypia. Cogita et me adiuva: remedium aegritudini meae inveni!”.

Capitulum Quartum

Pass the mouse over the underlined words to know their meaning.

Sol occidit et nox in caelum sidera fert. Chloe, ab Alypia et Calliope comitata, domum redit.

Dum omnes forum decedunt, ibi domina sola manet. Lunaria est. Ea tunicam nigram induit (modo hanc tunicam induit ex quo in urbem pervenit) et in nodo comam colligat. Ea in medio foro est sed, quia pluere incipit, sub columnis se tegit.

“Magistra, accipe. Mihi dictum est ab Alexandria hoc hodie mane pervenisse ”.

Multas gratias tibi ago, Nipius. Vade nunc.” – Nipius Lunaria magnam sarcinam tradit et currere incipit – “Sed, mane! Oportet te nemini nihil dicere”. Nipius adnuit.

“Patienta vincit omnia: Heroni Alexandrini inventum pervenit! Fieri potest ut errem sed puto vetera mea tandem servari.” Lunaria circumspectat et domum redit.

Ea super mensam illam magnam sarcinam collocat, apud suum dilectum astrolabium. Deinde eam aperit.

“Alexandriae omnes dicebant Heroni Alexandrini inventum perisse . Sed ecce in manibus meis haec mirabilis machina! De hoc magister Nicomachus saepe locutus est et ipse mihi dixit Heronem, in libro Automata, inventa sua explicavisse. Haec ad templa machina aquam sacram generans est. Cum nummus insertus sit, pondus suum aquam per metallicum tubum expellit ut fideles eam acciperent.”

Clamor auditur. Lucerna exstinguitur. “Quid evenit?” Lunaria dicit ab machina oculos avertens. Ea mensam tangit: machina avolavit.